monumenta.ch > Hieronymus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 29
XXVII. MANSIO. Et profecti de Asmona, castra metati sunt in Moseroth . Vicesima septima Mansio 'vincula,' sive 'disciplinas' sonat, ut festino gradu pergamus ad magistros, et eorum teramus limina, ET PRAECEPTA VIRTUTUM, ac mysteria Scripturarum, vincula putemus aeterna: iuxta illud quod in Isaia dicitur: 'Et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt vincti manicis' . Et 'Paulus, vinctus Iesu Christi' . Duplicia sunt in Scripturis vincula quae quamdiu rupit Samson, vicit inimicos. Et de meretrice legimus, 'vinculum in manibus eius' . Et ex persona Domini dicentis, 'Dirumpamus Vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum' . Et alibi, 'Laqueus contritus est, et nos liberati sumus' . CHRISTI AUTEM vincula voluntaria sunt, et vertuntur in amplexus. Quicumque his fuerit colligatus, dicet, 'Sinistra eius sub capite meo; et dextra eius complectetur me' .